- SCUTALE
- SCUTALEsinus fundas Latinis, quod scuti formam haberet. Latior enim erat in medio funda, quâ parte lapis sedebat; oblonga autem scuta fuisse, notum, non rotunda. Et quidem nonnullae earum simplex, aliae triplex scutale habuerunt: Liv. l. 38. c. 29. Et est non simplicis habenae, ut Balearica, aliarumque gentium funda: sed triplex scutale crebris suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, velut missô nervô, excutiatur. Ad similitudinem eius militaris zona, in medio receptaculum habebat, quô nummi continebantur, ut sinum funda, quô lapides conlocabantur, unde et fundae nomen accepit. Vide infra in voce Ventralis, et plura hanc in rem, apud Spartian. in Pescennio Nigro. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.